CENITUS

CENITUS
CENITUS
in L. Sal. tit. 32. de Conciliis: Si quis alterum cenitum clamaverit, 600. denar. --- mulctetur: in Glossis, est oculum erutum habens, i. e. unoculus; Goldasto homo nihili est, ex German. Kein nutz; Wendelino, quasi Ghy niet, h. e. Tunihili; Carolo vero du Fresne, quasi coenosus, a coeno, i. e. luto conspersus. Quippe coenosum quendam appellare convitii fuit species, uti ignominiae locô habitum coenô sordibusque perfundi, Ecclesiastic. c. 22. v. 1. et 2. Paschasius in Vitis Patr. Elephantiose, coeno et luto horride. Gregorius Turon. l. 7. c. 14. Tunc Rex-iussit super capita euntium proici equorum stercora, ipsumque foetidum urbis lutum. L. Longobard. lib. 1. tit. 16. §. 8. Pervenit ad nos, quod dum quidam ad suscipiendam Sponsam cuiusdam Sponsi cum paranymphis aut trotingis ambularent, perversi homines aquam sordidam et stercoratam super ipsum iactâssent, etc. Unde Graecis recentioribus κοπροπατᾷν est, ignominiâ afficere, ut habetur in Glossis Graeco-barbaris. Vide praefatum Car. du Fresne in Glossar. Atrocem iniuriam id vocat Arnobius adv. Gentes, ??? Stercoribusque vos accipi inter atroces computaretis iniurias. Uti Pop. Rom. Legatos a Tarentinis lotiô respersos, per obscenam gurpemque dictu contumeliam violatos, ait Florus, l. 1. c. 18. Dignam proin visam, quae ingentibus malis expiaretur. Quemadmodum eandem Achaici belli, quô urbs florentissima et nobilissima Corinthus eversa est, causam fuisse scribit Strabo. Vide Desid. Heraldum ad Arnobii locum. Idem itaque hîc Cenitus fuerit, quod foetidus, in Charta libertatum Iazeronis oppid. in Bressia, et Stercoreus apud Plautum in Milite Glor. Actu 2. sc. 1. v. 12.
----- Gloriosus, impudens,
Stercoreus, plenus Periusii, etc.
Sed et Athenienses, damnatos alicuius criminis, προπηλακίζειν solitos, docent Grammatici Graeci, ut Lamprid. in Heliogabalo, c. 13. in Tyrannorum statuis titulos lutatos notat. Idem ibid. Vide quoque infra, Lutum, nec non ubi de Copreis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • STERCORA — a Commodo cibis mista, apud Lamprid. c. 11. Dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse, nec abstinuisse gustu, aliis (ut putabat) irrisis. Quod, cum ab illo per summam proterviam et impietatem factum sit, meliori fine a veterib …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”